Hľadaný výraz: Mt 14,1-2; Mk 6,14-16; Lk 9,7-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu 2 et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.

14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”. 15 Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”. 16 Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.

7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”; 8 a quibusdam vero: “ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit ”. 9 Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.

1

mail   print   facebook   twitter